| VETVS TESTAMENVM | NOVVM TESTAMENVM | ||||||
PRIMA |
SECVNDA |
TERTIA |
QVARTA |
QVINTA |
SEXTA | PARS I |
PARS II |
SEXTA AETAS |
SIXTH AGE |
189. Reversi in patriam Iduaei variis gentibus multa tributa solvunt, ab avita tamen religione non desciscunt Reversi in patriam Iudaei, composito urbis statu, non iam reges habuere, sed imperium penes pontifices fuit: tributa tamen pensitarunt, primum Persis, deinde Graecis, post devictum ab Alexandro Darium. Nec deinceps ab avita religione unquam desciverunt, quamvis ea de causa a pluribus regibus vexati fuerint, ac praesertim ab Antiocho rege Syriae; quae pars historiae Iudaicae nunc narranda venit. |
|
190. Antiochus innumeris malis Iduaeos afficit Antiochus, Syriae rex, sacram Iudaeorum legem evertere aggressus est; edixit ut omnes, relictis maiorum suorum institutis, gentilium ritu viverent. Aras falsis diis per universam Iudaeam exstruxit; omnia templi Hierosolymitani ornamenta detraxit; libros sacros iussit comburi; reluctantes inauditis suppliciis affecit; urbem innumera caede vastavit, ac ne Iudaei tot malis rebellarent, praesidium in arce collocavit. |
|
191. Insignis Eleazari constantia Ex Iudaeis multI patriam deseruerunt, declinandi periculi causa; multi mortem oppetiverunt, potius quam a lege divina discederent. Insignis fuit Eleazari senis constantia: is aperto ore compellebatur carnem suillam comedere, qua Iudaeis lex interdicebat. At vir fortissimus cibum vetitum respuebat indignans; quam ob rem cum ad supplicium duceretur, sui eum amici hortabantur, ut aliam carnem, quam attulerant, comedendo, simularet se regi paruisse, sicque mortem vitaret. |
|