| VETVS TESTAMENVM | NOVVM TESTAMENVM | ||||||
PRIMA |
SECVNDA |
TERTIA |
QVARTA |
QVINTA | SEXTA |
PARS I |
PARS II |
QVINTA AETAS |
FIFTH AGE |
137. Salomon a Deo postulat ut sapientia sibi donetur Diligebat Deus Salomonem. Ei per quietem adstare visus est, deditque optionem eligendi quidquid vellet. Salomon non aliud sibi dari poposcit, quam sapientiam, reliqua omnia parvi aestimans. Quae res ita Deo placuit, ut illi plus tribuerit quam rogatus fuerat; nam Salomoni eximiam sapientiam impertivit, et insuper divitias et gloriam, quas non petierat, addidit. |
|
138. Salomon sapientiae specimen edit Non multo post Salomon concessae sibi a Deo sapientiae specimen edidit. Duae mulieres in eadem domo habitabant. Utraque eodem tempore peperit puerum. Dnus ex his puerulis post diem tertium nocte mortuus est: mater surripuit puerum alterius mulieris dormientis, et huius loco filium suum mortuum supposuit. Orta inter duas mulieres gravi altercatione, res ad Salomonem delata est. |
|
139. Controversia de puero Difficilis erat atque perobscura quaestio, cum nullus esset testis . Rex autem ut exploraret latentem veritatem: "Dividatur" inquit, "puer de quo controversia est, et pars una uni mulieri, altera alteri detur." IUdicio assensa est falsa mater; altera vero exclamavit: "Ne, quaeso, ne occidatur puer, o rex: malo ista totum habeat." Tune rex ait: "Res est maniresta: haec vere est mater pueri." Et huic illum adiudicavit. Admirafi sunt omnes singularem regis prudentiam. |
|
140. Hierosolymae Salomon templum Deo aedificat Salomon templum immensi operis Hierosolymae aedificavit: omnia aura, argento, gemmisque in eo fulgebant. In hoc templo area foederis collocata est. Vicini reges ob tantam sapientiae famam cum Salomone amicitiam iunxerunt, foedusque fecerunt. Regina Saba eius visendI cupida finibus regni sui excessit, venitque Hierosolymam. Regnabat Salomon in summa pace, opibus et deliciis affluens. |
|