PARS I

PART 1

I. In oppido Bethlehem Jesus nascitur

Exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis. Ascendit Ioseph de civitate Nazareth in civitatem, quae vocatur Bethlehem, cum Mana, uxore sua. Cum essent ibi, impletI sunt dies pariendI, et peperit filium, quern pannis involvit et reclinavit in praesepio.

 

II. Angelus pastoribus nuntiat Iesum esse natum

Pastores erant in regione eadem vigilantes aut custodientes gregem suum. Angelus Domini stetit iuxta illos et claritas magna circumfulsit illos ita ut timerent valde. At angelus dixit illis: "Nolite timere: natus est hodie S alvator in civitate Bethlehem. Hoc signo eum cognoscetis: invenietis Infantem pannis involutum et positum in praesepio." Et subito apparuit multitudo magna angelorum laudantium Deum et dicentium: "Gloria in altissimis Deo et pax hominibus bonae voluntatis."

 

III. Iesum pastores eunt visum

Ut discesserunt ab iis angeli, pastores loquebantur inter se: "Eamus et videamus quod factum est in civitate Bethlehem. "Et venerunt, et invenerunt Mariam et Ioseph et Infant positum in praesepio. Postea reverterunt pastores, laudantes Deum propter omnia quae audiverant et viderant.

 

IV. Magi ab Oriente Hierosolymam veniunt ut Iesum Christum adorent

Cum natus esset Iesus in civitate Bethlehem, magi ab Oriente venerunt Hierosolymam ut eum adorarent. Et stella antecedebat eos. Et dicebant: "Ubi est rex Iudaeorum? Vidimus enim stellam eius in Oriente." Herodes rex turbatus est hac voce: timebat enim ne regnum amitteret.

Et cum cognovissent magi ubi Christus natus esset, abierunt, et venerunt Bethlehem et invenerunt puerum cum Matria matre eius et adoraverunt eum et obtulerunt ei aurum, tus, et myrrham.

Admoniti in somnis ne redirent ad Herodem, alia via reverterunt in regionem suam.